monumenta.ch > Plinius > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 34
{XIV} in quocumque tamen tractu terna sunt genera mellis. vernum ex floribus constructo favo, quod ideo vocatur anthinum. hoc quidam attingi vetant, ut largo alimento valida exeat suboles. alii ex nullo minus apibus relinquunt, quoniam magna sequatur ubertas magnorum siderum exortu, praeterea solstitio, cum thymum et uva florere incipiunt, praecipua cellarum materia.